monumenta.ch > Plinius > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 19, 176
{LVII} Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra sata. namque et ocimum senectute degenerat in serpyllum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine brassicae vetere rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αἱμοδώρῳ, nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt.